Encontrados 281 resultados para: Jesu

  • gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Epistula ad Galatas 1, 3)

  • neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Jesu Christi (Epistula ad Galatas 1, 12)

  • sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem (Epistula ad Galatas 3, 14)

  • sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu (Epistula ad Galatas 3, 26)

  • non est Judæus neque Græcus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Epistula ad Galatas 3, 28)

  • nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur (Epistula ad Galatas 5, 6)

  • mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Epistula ad Galatas 6, 14)

  • in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed nova creatura (Epistula ad Galatas 6, 15)

  • de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto (Epistula ad Galatas 6, 17)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina