Encontrados 87 resultados para: Job

  • respondens autem Dominus Job de turbine dixit (Liber Iob 38, 1)

  • et adiecit Dominus et locutus est ad Job (Liber Iob 39, 31)

  • respondens autem Job Domino dixit (Liber Iob 39, 33)

  • respondens autem Dominus Job de turbine ait (Liber Iob 40, 1)

  • respondens autem Job Domino dixit (Liber Iob 42, 1)

  • postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 7)

  • sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 8)

  • abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Job (Liber Iob 42, 9)

  • Dominus quoque conversus est ad pænitentiam Job cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job duplicia (Liber Iob 42, 10)

  • Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille juga boum et mille asinæ (Liber Iob 42, 12)

  • non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum (Liber Iob 42, 15)

  • vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum (Liber Iob 42, 16)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina