Encontrados 578 resultados para: Juxta

  • et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi (Prophetia Ezechielis 10, 22)

  • et scietis quia ego Dominus qui in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati (Prophetia Ezechielis 11, 12)

  • et portabunt iniquitatem suam juxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetæ erit (Prophetia Ezechielis 14, 10)

  • eo quod non fueris recordata dierum adulescentiæ tuæ et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis (Prophetia Ezechielis 16, 43)

  • idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israël ait Dominus Deus convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas (Prophetia Ezechielis 18, 30)

  • quæ juxta sunt et quæ procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu (Prophetia Ezechielis 22, 5)

  • ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor juxta vias tuas et juxta adinventiones tuas judicavi te dicit Dominus (Prophetia Ezechielis 24, 14)

  • eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 24, 24)

  • et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • quia juxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit (Prophetia Ezechielis 30, 3)

  • eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius juxta aquas multas (Prophetia Ezechielis 31, 7)

  • tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei juxta impietatem ejus ejeci eum (Prophetia Ezechielis 31, 11)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina