Encontrados 389 resultados para: Miffres Mosi et Moschis et colubris et Mosegrorum Mosen Moysi

  • quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen ejus Mosi dicens quia de aqua tuli eum (Liber Exodus 2, 10)

  • audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)

  • dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israël qui est misit me ad vos (Liber Exodus 3, 14)

  • dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione (Liber Exodus 3, 15)

  • iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te lætabitur corde (Liber Exodus 4, 14)

  • dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam (Liber Exodus 4, 19)

  • dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum (Liber Exodus 4, 27)

  • locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo (Liber Exodus 4, 30)

  • occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone (Liber Exodus 5, 20)

  • dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua (Liber Exodus 6, 1)

  • locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus (Liber Exodus 6, 2)

  • locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 6, 10)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina