Encontrados 334 resultados para: Monte Sion

  • Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)

  • obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Ejectam vocaverunt te Sion hæc est quæ non habebat requirentem (Liber Ieremiae 30, 17)

  • quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 31, 6)

  • et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient (Liber Ieremiae 31, 12)

  • in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum fœdere sempiterno quod nulla oblivione delebitur (Liber Ieremiae 50, 5)

  • grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui (Liber Ieremiae 50, 6)

  • et reducam Israël ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus (Liber Ieremiae 50, 19)

  • vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi ejus (Liber Ieremiae 50, 28)

  • protulit Dominus justitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 51, 10)

  • et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 24)

  • iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeæ dicit Hierusalem (Liber Ieremiae 51, 35)

  • DELETH viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portæ ejus destructæ sacerdotes ejus gementes virgines ejus squalidæ et ipsa oppressa amaritudine (Lamentationes 1, 4)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina