Encontrados 61 resultados para: Nostros

  • et Finees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras (Liber Iudicum 20, 28)

  • et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Ægypti (Liber I Samuelis 12, 6)

  • tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terræ sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto Domine Deus (Liber I Regum 8, 53)

  • et ait ad omnem cœtum Israël si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos (Liber I Paralipomenon 13, 2)

  • Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)

  • et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame (Liber Nehemiae 5, 3)

  • et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas (Liber Nehemiae 5, 4)

  • et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)

  • et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros judæos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent (Liber Nehemiae 5, 8)

  • nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)

  • melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros (Liber Iudith 7, 16)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina