Encontrados 494 resultados para: Pan

  • cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)

  • die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris (Liber Iudicum 19, 5)

  • habentes paleas et fænum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio (Liber Iudicum 19, 19)

  • dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias (Liber Ruth 2, 14)

  • et ait illi quæ es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es (Liber Ruth 3, 9)

  • et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quæ portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)

  • saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quæ multos habebat filios infirmata est (Liber I Samuelis 2, 5)

  • futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis (Liber I Samuelis 2, 36)

  • filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas (Liber I Samuelis 8, 13)

  • dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud (Liber I Samuelis 9, 7)

  • cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagœnam vini (Liber I Samuelis 10, 3)

  • cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum (Liber I Samuelis 10, 4)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina