Encontrados 397 resultados para: Populo

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne caëlum, detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ. (Prophetia Danielis 9, 6)

  • Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)

  • Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet, et superabit in modico populo. (Prophetia Danielis 11, 23)

  • Et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. (Prophetia Danielis 11, 33)

  • Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)

  • Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)

  • et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu (Prophetia Osee 2, 24)

  • consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuæ vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo ejus qui judicavit Baal in die prœlii matre super filios adlisa (Prophetia Osee 10, 14)

  • inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (Prophetia Ioel 2, 17)

  • zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo (Prophetia Ioel 2, 18)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina