Encontrados 82 resultados para: Possessionem

  • fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israël loquentes ajunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 33, 24)

  • erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israël ego enim possessio eorum (Prophetia Ezechielis 44, 28)

  • et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israël (Prophetia Ezechielis 45, 6)

  • principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem juxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem (Prophetia Ezechielis 45, 7)

  • possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)

  • et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël (Prophetia Ezechielis 47, 22)

  • in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 47, 23)

  • omnes primitiæ viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis (Prophetia Ezechielis 48, 20)

  • et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini ejus post ipsum cum non haberet filium (Actus Apostolorum 7, 5)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina