Encontrados 228 resultados para: Rubrum mare transgressus
et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur (Evangelium secundum Marcum 9, 41)
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non hæsitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei (Evangelium secundum Marcum 11, 23)
utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum ejus et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ quod est Tiberiadis (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
ut autem sero factum est descenderunt discipuli ejus ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
mare autem vento magno flante exsurgebat (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Jesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)
altera die turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navem sed soli discipuli ejus abissent (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)
et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti (Evangelium secundum Ioannem 6, 25)
postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)