Encontrados 43 resultados para: Sacerdoti

  • etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam (Liber I Samuelis 2, 15)

  • et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via hæc polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis (Liber I Samuelis 21, 5)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus (Liber I Regum 2, 26)

  • præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)

  • et præcepit Helciæ sacerdoti et Ahicham filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribæ et Asajæ servo regis dicens (Liber II Regum 22, 12)

  • hoc est autem exemplar epistulæ edicti quod dedit rex Artarxersis Ezræ sacerdoti scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini et cærimoniis ejus in Israël (Liber Esdrae 7, 11)

  • Artarxersis rex regum Ezræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo salutem (Liber Esdrae 7, 12)

  • remitto etiam potestatem arcis quæ est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam (Liber I Maccabaeorum 10, 32)

  • rex Spartiarum Onias Jonathæ sacerdoti magno salutem (Liber I Maccabaeorum 12, 20)

  • rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Judæorum salutem (Liber I Maccabaeorum 13, 36)

  • Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Judæorum fratribus salutem (Liber I Maccabaeorum 14, 20)

  • et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti (Liber I Maccabaeorum 14, 23)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina