Encontrados 13 resultados para: Salathihel

  • filii Jechoniæ fuerunt Asir Salathihel (Liber I Paralipomenon 3, 17)

  • et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (Liber Esdrae 3, 2)

  • anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini (Liber Esdrae 3, 8)

  • tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et cœperunt ædificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos (Liber Esdrae 5, 2)

  • hii autem sacerdotes et Levitæ qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Josue Saraja Hieremias Ezra (Liber Nehemiae 12, 1)

  • et factum est cum audisset hæc Judith vidua quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiæ filii Enam filii Nathaniæ filii Salathihel filii Symeon filii Ruben (Liber Iudith 8, 1)

  • in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ ad Zorobabel filium Salathihel ducem Juda et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum dicens (Prophetia Aggaei 1, 1)

  • et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Juda et spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui (Prophetia Aggaei 1, 14)

  • loquere ad Zorobabel filium Salathihel ducem Juda et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens (Prophetia Aggaei 2, 3)

  • in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)

  • et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel (Evangelium secundum Matthaeum 1, 12)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina