Encontrados 29 resultados para: Senex

  • et videbis æmulum tuum in templo in universis prosperis Israël et non erit senex in domo tua omnibus diebus (Liber I Samuelis 2, 32)

  • cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum juxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse judicavit Israël quadraginta annis (Liber I Samuelis 4, 18)

  • David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros (Liber I Samuelis 17, 12)

  • dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit (Liber I Samuelis 28, 14)

  • erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis (Liber II Samuelis 19, 32)

  • cumque jam esset senex depravatum est per mulieres cor ejus ut sequeretur deos alienos nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 11, 4)

  • prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quæ locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo (Liber I Regum 13, 11)

  • et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via et leonem stantem juxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat (Liber I Regum 13, 25)

  • et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quæras filium enim non habet et vir ejus senex est (Liber II Regum 4, 14)

  • igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israël (Liber I Paralipomenon 23, 1)

  • vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum (Liber Iob 42, 16)

  • non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit (Liber Isaiae 65, 20)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina