Encontrados 356 resultados para: Sibi

  • quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram (Liber Genesis 37, 10)

  • ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur (Liber Genesis 38, 9)

  • ait Judas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam (Liber Genesis 38, 23)

  • invenitque Joseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quæ tradita fuerant (Liber Genesis 39, 4)

  • videruntque ambo somnium nocte una juxta interpretationem congruam sibi (Liber Genesis 40, 5)

  • veneruntque ad Jacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi dicentes (Liber Genesis 42, 29)

  • audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Jacob Jacob cui respondit ecce adsum (Liber Genesis 46, 2)

  • quinque cortinæ sibi jungentur mutuo et aliæ quinque nexu simili coherebunt (Liber Exodus 26, 3)

  • e quibus quinque junges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices (Liber Exodus 26, 9)

  • et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis (Liber Exodus 28, 14)

  • facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo (Liber Exodus 28, 22)

  • recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 8)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina