Encontrados 27 resultados para: Simile
iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
simile factum est regnum cælorum homini regi qui fecit nuptias filio suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus quæ accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsæ (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum majus horum aliud mandatum non est (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres cæli requieverunt in ramis ejus (Evangelium secundum Lucam 13, 19)
et iterum dixit cui simile æstimabo regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 13, 20)
simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria donec fermentaretur totum (Evangelium secundum Lucam 13, 21)
genus ergo cum simus Dei non debemus æstimare auro aut argento aut lapidi sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile (Actus Apostolorum 17, 29)
et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro (Apocalypsis Ioannis 4, 6)