Encontrados 857 resultados para: Suum

  • et adpropians alligavit vulnera ejus infundens oleum et vinum et inponens illum in jumentum suum duxit in stabulum et curam ejus egit (Evangelium secundum Lucam 10, 34)

  • cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei (Evangelium secundum Lucam 12, 36)

  • dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam (Evangelium secundum Lucam 12, 53)

  • respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritæ unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare (Evangelium secundum Lucam 13, 15)

  • simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres cæli requieverunt in ramis ejus (Evangelium secundum Lucam 13, 19)

  • Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti (Evangelium secundum Lucam 13, 34)

  • et misit servum suum hora cenæ dicere invitatis ut venirent quia jam parata sunt omnia (Evangelium secundum Lucam 14, 17)

  • si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 26)

  • et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat (Evangelium secundum Lucam 15, 16)

  • et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum ejus et osculatus est illum (Evangelium secundum Lucam 15, 20)

  • et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori (Evangelium secundum Lucam 18, 13)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina