Encontrados 917 resultados para: Templum Hierusalem et Ciro
cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio ejus (Evangelium secundum Lucam 21, 20)
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum (Evangelium secundum Lucam 21, 24)
conversus autem ad illas Jesus dixit filiæ Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus (Evangelium secundum Lucam 24, 13)
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant (Evangelium secundum Lucam 24, 33)
et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno (Evangelium secundum Lucam 24, 52)
respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
dixerunt ergo Judæi quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
jam autem die festo mediante ascendit Jesus in templum et docebat (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judæa et Samaria et usque ad ultimum terræ (Actus Apostolorum 1, 8)