Encontrados 219 resultados para: Templum Salomonis

  • ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • dixitque Joas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quæ inlata fuerit in templum Domini a prætereuntibus quæ offertur pro pretio animæ et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini (Liber II Regum 12, 4)

  • et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)

  • verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini et fuscinulæ et turibula et tubæ omne vas aureum et argenteum de pecunia quæ inferebatur in templum Domini (Liber II Regum 12, 13)

  • his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini (Liber II Regum 12, 14)

  • pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat (Liber II Regum 12, 16)

  • revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)

  • dixerat autem Ezechias ad Esajam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini (Liber II Regum 20, 8)

  • vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quæ inlata est in templum Domini quam collegerunt janitores a populo (Liber II Regum 22, 4)

  • tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum (Liber II Regum 22, 6)

  • ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini (Liber II Regum 23, 2)

  • filius autem Salomonis Roboam cujus Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Josaphat (Liber I Paralipomenon 3, 10)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina