Encontrados 41 resultados para: Tenebræ
numquid non tenebræ dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea (Prophetia Amos 5, 20)
propterea nox vobis pro visione erit et tenebræ vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies (Prophetia Michaeae 3, 6)
et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus et inimicos ejus persequentur tenebræ (Prophetia Nahum 1, 8)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
a sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam (Evangelium secundum Matthaeum 27, 45)
et facta hora sexta tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
vide ergo ne lumen quod in te est tenebræ sint (Evangelium secundum Lucam 11, 35)
erat autem fere hora sexta et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in nonam horam (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
et lux in tenebris lucet et tenebræ eam non conprehenderunt (Evangelium secundum Ioannem 1, 5)
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
dixit ergo eis Jesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebræ vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)
una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebræ essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)