Encontrados 208 resultados para: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae

  • dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et prævaluerunt et non fuit qui ferret auxilium (Liber Iob 30, 13)

  • eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem ejus (Liber Iob 36, 15)

  • Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus (Liber Psalmorum 17, 3)

  • et dedisti mihi protectionem salutis tuæ et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit (Liber Psalmorum 17, 36)

  • vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meæ (Liber Psalmorum 17, 47)

  • mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te (Liber Psalmorum 19, 3)

  • tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice (Liber Psalmorum 21, 20)

  • in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis (Liber Psalmorum 30, 6)

  • adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi (Liber Psalmorum 34, 2)

  • intende in adiutorium meum Domine salutis meæ (Liber Psalmorum 37, 23)

  • quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei (Liber Psalmorum 41, 6)

  • quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus (Liber Psalmorum 41, 12)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina