Encontrados 484 resultados para: Tuus

  • scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus (Liber Deuteronomii 9, 6)

  • dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Ægypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile (Liber Deuteronomii 9, 12)

  • qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento (Liber Deuteronomii 9, 29)

  • quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia quæ viderunt oculi tui (Liber Deuteronomii 10, 21)

  • in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli (Liber Deuteronomii 10, 22)

  • quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus (Liber Deuteronomii 11, 12)

  • cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam (Liber Deuteronomii 12, 18)

  • quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua (Liber Deuteronomii 12, 20)

  • locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quæ habueris sicut præcepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet (Liber Deuteronomii 12, 21)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina