Encontrados 516 resultados para: Venit
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albæ sunt jam ad messem (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
venit ergo iterum in Cana Galilææ ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam æternam et in judicium non venit sed transit a morte in vitam (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)
amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent (Evangelium secundum Ioannem 5, 25)
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras (Evangelium secundum Ioannem 6, 37)
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me (Evangelium secundum Ioannem 6, 45)
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilæa Christus venit (Evangelium secundum Ioannem 7, 41)
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis (Evangelium secundum Ioannem 7, 50)