Encontrados 110 resultados para: Vestimenta

  • numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant (Liber Proverbiorum 6, 27)

  • omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat (Liber Ecclesiastes 9, 8)

  • et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini (Liber Isaiae 37, 1)

  • quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari (Liber Isaiae 63, 2)

  • torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi (Liber Isaiae 63, 3)

  • et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos (Liber Ieremiae 36, 24)

  • et mutavit vestimenta carceris ejus et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ (Liber Ieremiae 52, 33)

  • et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis (Prophetia Ezechielis 16, 18)

  • et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur (Prophetia Ezechielis 26, 16)

  • cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis (Prophetia Ezechielis 44, 19)

  • et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multæ misericordiæ et præstabilis super malitia (Prophetia Ioel 2, 13)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina