Encontrados 83 resultados para: Videte

  • cumque legisset rex Israël litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quærat adversum me (Liber II Regum 5, 7)

  • dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan (Liber II Regum 6, 13)

  • Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est (Liber II Regum 6, 32)

  • adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte (Liber II Regum 7, 14)

  • cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est (Liber II Regum 9, 34)

  • videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliæ (Liber II Regum 10, 10)

  • ingressusque Hieu et Jonadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal (Liber II Regum 10, 23)

  • nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum (Liber II Regum 18, 23)

  • et præcipiens judicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis judicium sed Domini et quodcumque judicaveritis in vos redundabit (Liber II Paralipomenon 19, 6)

  • videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges (Liber Esdrae 4, 22)

  • cujus cum vocem balantis vir ejus audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere (Liber Thobis 2, 21)

  • verumtamen quod cœpistis explete præbete aurem et videte an mentiar (Liber Iob 6, 28)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina