Encontrados 67 resultados para: acuta gladius

  • super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terræ usque ad extremum ejus non est pax universæ carni (Liber Ieremiae 12, 12)

  • ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi (Liber Ieremiae 14, 15)

  • dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)

  • adnuntiate Ægypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et præpara te quia devoravit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt (Liber Ieremiae 46, 14)

  • non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius (Liber Ieremiae 48, 2)

  • gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus (Liber Ieremiae 50, 35)

  • gladius ad divinos ejus qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt (Liber Ieremiae 50, 36)

  • gladius ad equos ejus et ad currus ejus et ad omne vulgus quod est in medio ejus et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros ejus qui diripientur (Liber Ieremiae 50, 37)

  • RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est (Lamentationes 1, 20)

  • gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur (Prophetia Ezechielis 7, 15)

  • pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 21, 4)

  • fili hominis propheta et dices hæc dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus (Prophetia Ezechielis 21, 9)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina