Encontrados 87 resultados para: aliquid
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est (Epistula II ad Corinthios 3, 5)
nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in ædificationem et non in destructionem vestram non erubescam (Epistula II ad Corinthios 10, 8)
non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate (Epistula II ad Corinthios 13, 8)
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt (Epistula ad Galatas 2, 6)
nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur (Epistula ad Galatas 5, 6)
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit (Epistula ad Galatas 6, 3)
in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed nova creatura (Epistula ad Galatas 6, 15)
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi sed ut sit sancta et inmaculata (Epistula ad Ephesios 5, 27)
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 12)
si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa (Epistulam ad Philemonem 1, 18)
omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur (Epistula ad Hebraeos 11, 40)