Encontrados 18 resultados para: arcus

  • cumque obduxero nubibus cælum apparebit arcus meus in nubibus (Liber Genesis 9, 14)

  • eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9, 16)

  • et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus jacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit (Liber Genesis 21, 16)

  • sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël (Liber Genesis 49, 24)

  • arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore (Liber I Samuelis 2, 4)

  • et factum est a die illa media pars juvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceæ et scuta et arcus et loricæ et principes post eos in omni domo Juda (Liber Nehemiae 4, 16)

  • gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur (Liber Iob 29, 20)

  • gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur (Liber Psalmorum 36, 15)

  • dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui (Liber Psalmorum 59, 6)

  • filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli (Liber Psalmorum 77, 9)

  • quasi arcus effulgens in nebulam gloriæ et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ et quasi tus redolens in diebus æstatis (Liber Ecclesiasticus 50, 8)

  • sagittæ ejus acutæ et omnes arcus ejus extenti ungulæ equorum ejus ut silex et rotæ ejus quasi impetus tempestatis (Liber Isaiae 5, 28)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina