Encontrados 104 resultados para: arcus et exercitum

  • et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)

  • et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 9, 3)

  • et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (Liber I Maccabaeorum 9, 11)

  • et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prœlium (Liber I Maccabaeorum 10, 2)

  • et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium ejus et obsides qui erant in arce jussit tradi ei (Liber I Maccabaeorum 10, 6)

  • et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum (Liber I Maccabaeorum 10, 8)

  • et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiæ et congregavit exercitum et fecit arma copiosa (Liber I Maccabaeorum 10, 21)

  • et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium (Liber I Maccabaeorum 10, 48)

  • et constituit Demetrius Apollonium qui præerat Cœlesyriæ et congregavit exercitum magnum et accessit ad Jamniam et misit ad Jonathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)

  • et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi (Liber I Maccabaeorum 10, 73)

  • et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • et ejecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 82)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina