Encontrados 475 resultados para: bene esse

  • populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis (Liber Numeri 11, 18)

  • nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere (Liber Numeri 14, 9)

  • decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint (Liber Numeri 35, 11)

  • testes invoco hodie cælum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Jordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus (Liber Deuteronomii 4, 26)

  • custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • honora patrem tuum et matrem sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 5, 16)

  • quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti (Liber Deuteronomii 5, 28)

  • quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum (Liber Deuteronomii 5, 29)

  • sed per viam quam præcepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestræ (Liber Deuteronomii 5, 33)

  • audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)

  • et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua juravit Dominus patribus tuis (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6, 24)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina