Encontrados 169 resultados para: caritatem gratiam

  • dico enim per gratiam quæ data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • habentes autem donationes secundum gratiam quæ data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei (Epistula ad Romanos 12, 6)

  • caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem prævenientes (Epistula ad Romanos 12, 10)

  • si enim propter cibum frater tuus contristatur jam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est (Epistula ad Romanos 14, 15)

  • audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quæ data est mihi a Deo (Epistula ad Romanos 15, 15)

  • obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 30)

  • secundum gratiam Dei quæ data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superædificat unusquisque autem videat quomodo superædificet (Epistula I ad Corinthios 3, 10)

  • numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur (Epistula I ad Corinthios 12, 30)

  • si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens (Epistula I ad Corinthios 13, 1)

  • et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum (Epistula I ad Corinthios 13, 2)

  • et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest (Epistula I ad Corinthios 13, 3)

  • sectamini caritatem æmulamini spiritalia magis autem ut prophetetis (Epistula I ad Corinthios 14, 1)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina