Encontrados 300 resultados para: diem

  • de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestræ septem enim diebus finitur consecratio (Liber Leviticus 8, 33)

  • eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis (Liber Leviticus 19, 6)

  • panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris (Liber Leviticus 23, 14)

  • usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)

  • et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris (Liber Leviticus 23, 21)

  • omni tempore separationis suæ novacula non transibit super caput ejus usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cæsarie capitis ejus (Liber Numeri 6, 5)

  • sic fiebat jugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis (Liber Numeri 9, 16)

  • si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria (Liber Numeri 9, 21)

  • nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)

  • et habitatores terræ hujus qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis præcedas eos per diem et in columna ignis per noctem (Liber Numeri 14, 14)

  • dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)

  • quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit (Liber Numeri 30, 15)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina