Encontrados 14 resultados para: digni
et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me (Liber Thobis 3, 19)
impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et æstimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius (Liber Sapientiae 1, 16)
malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt (Liber Sapientiae 15, 6)
illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animæ illorum quia digni erant ab hujusmodi exterminari (Liber Sapientiae 16, 9)
digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari (Liber Sapientiae 18, 4)
tunc ait servis suis nuptiæ quidem paratæ sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni (Evangelium secundum Matthaeum 22, 8)
illi autem qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt et stare ante Filium hominis (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Actus Apostolorum 5, 41)
qui cum justitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus (Epistula ad Romanos 1, 32)
in exemplum justi judicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 5)
qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina (Epistula I ad Timotheum 5, 17)