Encontrados 419 resultados para: electi populo

  • et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc dicens subicite colla vestra sub jugo regis Babylonis et servite ei et populo ejus et vivetis (Liber Ieremiae 27, 12)

  • et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (Liber Ieremiae 28, 1)

  • idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Hierusalem prædicans (Liber Ieremiae 34, 8)

  • ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis leges eis (Liber Ieremiae 36, 6)

  • factum est autem in anno quinto Joachim filii Josiæ regis Juda in mense nono prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Hierusalem (Liber Ieremiae 36, 9)

  • legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiæ in domo Domini in gazofilacio Gamariæ filii Saphan scribæ in vestibulo superiori in introitu portæ novæ domus Domini audiente omni populo (Liber Ieremiae 36, 10)

  • miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos (Liber Ieremiae 36, 14)

  • et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)

  • miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo (Liber Ieremiae 39, 14)

  • vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei (Liber Ieremiae 48, 15)

  • mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terræ (Liber Ieremiae 52, 6)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina