Encontrados 269 resultados para: estis
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)
respicite volatilia cæli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester cælestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
et dicit eis quid timidi estis modicæ fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos (Evangelium secundum Matthaeum 10, 31)
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos (Evangelium secundum Matthaeum 11, 28)
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
Jesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)