Encontrados 4218 resultados para: eum

  • et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ dicit et adorent eum omnes angeli Dei (Epistula ad Hebraeos 1, 6)

  • testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum (Epistula ad Hebraeos 2, 6)

  • minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum (Epistula ad Hebraeos 2, 7)

  • eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare (Epistula ad Hebraeos 2, 10)

  • et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus (Epistula ad Hebraeos 2, 13)

  • quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum (Epistula ad Hebraeos 2, 14)

  • unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi (Epistula ad Hebraeos 2, 17)

  • omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Epistula ad Hebraeos 5, 1)

  • sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (Epistula ad Hebraeos 5, 5)

  • qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia (Epistula ad Hebraeos 5, 7)

  • quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum (Epistula ad Hebraeos 6, 1)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina