Encontrados 667 resultados para: fiduciam in Deum
non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Romanos 15, 6)
gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo (Epistula ad Romanos 15, 9)
habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 17)
obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 30)
nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
vos ipsi judicate decet mulierem non velatam orare Deum (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
occulta cordis ejus manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est (Epistula I ad Corinthios 14, 25)