Encontrados 1385 resultados para: filii Iuda

  • sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt (Epistula I ad Corinthios 7, 14)

  • quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israël in faciem ejus quod evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quæro quæ vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis (Epistula II ad Corinthios 12, 14)

  • vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ (Epistula ad Galatas 3, 7)

  • omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu (Epistula ad Galatas 3, 26)

  • quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (Epistula ad Galatas 4, 6)

  • scriptum est enim lætare sterilis quæ non paris erumpe et exclama quæ non parturis quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum (Epistula ad Galatas 4, 27)

  • nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • itaque fratres non sumus ancillæ filii sed liberæ qua libertate nos Christus liberavit (Epistula ad Galatas 4, 31)

  • in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii iræ sicut et ceteri (Epistula ad Ephesios 2, 3)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina