Encontrados 168 resultados para: homines
omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis hæc est enim lex et prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die judicii (Evangelium secundum Matthaeum 12, 36)
cum autem dormirent homines venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici et abiit (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)
aspiciens autem Jesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
væ autem vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cælorum ante homines vos enim non intratis nec intrœuntes sinitis intrare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes (Evangelium secundum Marcum 8, 24)
et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
et intuens illos Jesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines (Evangelium secundum Lucam 2, 52)