Encontrados 239 resultados para: ignis
humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes (Liber Ecclesiasticus 7, 19)
non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum (Liber Ecclesiasticus 8, 13)
propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira (Liber Ecclesiasticus 16, 7)
stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis (Liber Ecclesiasticus 21, 10)
ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliæ et minæ (Liber Ecclesiasticus 22, 30)
anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat (Liber Ecclesiasticus 23, 22)
secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur (Liber Ecclesiasticus 28, 14)
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum (Liber Ecclesiasticus 31, 31)