Encontrados 68 resultados para: illuc

  • nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)

  • dixit Azarias filius Osajæ et Johanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc (Liber Ieremiae 43, 2)

  • et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent (Prophetia Ezechielis 1, 12)

  • quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotæ pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitæ erat in rotis (Prophetia Ezechielis 1, 20)

  • et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes ejus de illa (Prophetia Ezechielis 11, 18)

  • in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostræ in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc (Prophetia Ezechielis 40, 1)

  • et introduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris et funiculus lineus in manu ejus et calamus mensuræ in manu ejus stabat autem in porta (Prophetia Ezechielis 40, 3)

  • et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens (Prophetia Ezechielis 47, 9)

  • ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat (Prophetia Nahum 2, 11)

  • ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 28)

  • tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)

  • et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos (Evangelium secundum Marcum 6, 33)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina