Encontrados 772 resultados para: ira
quo audito principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris (Evangelium secundum Marcum 12, 11)
respondens autem Jesus dixit illis reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo et mirabantur super eo (Evangelium secundum Marcum 12, 17)
Jesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Jesus autem emissa voce magna exspiravit (Evangelium secundum Marcum 15, 37)
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
Pilatus autem mirabatur si jam obisset et accersito centurione interrogavit eum si jam mortuus esset (Evangelium secundum Marcum 15, 44)
et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo (Evangelium secundum Lucam 1, 21)
et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos (Evangelium secundum Lucam 2, 18)
et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Evangelium secundum Lucam 2, 48)