Encontrados 272 resultados para: jam
hoc igitur dico et testificor in Domino ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui (Epistula ad Ephesios 4, 17)
qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Epistula ad Ephesios 4, 28)
non quod jam acceperim aut jam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 3, 12)
nam mysterium jam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 7)
jam enim quædam conversæ sunt retro Satanan (Epistula I ad Timotheum 5, 15)
qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem jam factam et subvertunt quorundam fidem (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
jam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum jam non memorabor (Epistula ad Hebraeos 8, 12)
et peccatorum et iniquitatium eorum jam non recordabor amplius (Epistula ad Hebraeos 10, 17)
ubi autem horum remissio jam non oblatio pro peccato (Epistula ad Hebraeos 10, 18)
voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia (Epistula ad Hebraeos 10, 26)