Encontrados 66 resultados para: labia
favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur ejus (Liber Proverbiorum 5, 3)
audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta prædicent (Liber Proverbiorum 8, 6)
veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium (Liber Proverbiorum 8, 7)
abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est (Liber Proverbiorum 10, 18)
in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est (Liber Proverbiorum 10, 19)
labia justi erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur (Liber Proverbiorum 10, 21)
labia justi considerant placita et os impiorum perversa (Liber Proverbiorum 10, 32)
abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei (Liber Proverbiorum 12, 22)
in ore stulti virga superbiæ labia sapientium custodiunt eos (Liber Proverbiorum 14, 3)
vade contra virum stultum et nescito labia prudentiæ (Liber Proverbiorum 14, 7)
labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit (Liber Proverbiorum 15, 7)
voluntas regum labia justa qui recta loquitur diligetur (Liber Proverbiorum 16, 13)