Encontrados 905 resultados para: lie
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quæcumque feci (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
adducunt autem scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
et dixerunt ei magister hæc mulier modo deprehensa est in adulterio (Evangelium secundum Ioannem 8, 4)
audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
erigens autem se Jesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit (Evangelium secundum Ioannem 8, 10)
alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressuræ propter gaudium quia natus est homo in mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)
cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suæ mulier ecce filius tuus (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
dicit ei Jesus mulier quid ploras quem quæris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu et fratribus ejus (Actus Apostolorum 1, 14)