Encontrados 86 resultados para: magno
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
et concessit eis statim Jesus et exeuntes spiritus inmundi introjerunt in porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno (Evangelium secundum Lucam 24, 52)
mare autem vento magno flante exsurgebat (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
in novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat (Evangelium secundum Ioannem 7, 37)
et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebræa lingua dicens (Actus Apostolorum 21, 40)
et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his (Actus Apostolorum 26, 29)
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
adveniet autem dies Domini ut fur in qua cæli magno impetu transient elementa vero calore solventur (Epistula II Petri 3, 10)
et stellæ cæli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur (Apocalypsis Ioannis 6, 13)