Encontrados 201 resultados para: mane
quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammæ (Prophetia Osee 7, 6)
sicuti mane transit pertransiit rex Israël quia puer Israël et dilexi eum et ex Ægypto vocavi filium meum (Prophetia Osee 11, 1)
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)
venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate prævaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas vestras (Prophetia Amos 4, 4)
facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terræ Dominus nomen ejus (Prophetia Amos 5, 8)
principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes judices ejus lupi vespere non relinquebant in mane (Prophetia Sophoniae 3, 3)
Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem (Prophetia Sophoniae 3, 5)
et mane hodie tempestas rutilat enim triste cælum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)
simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
mane autem revertens in civitatem esuriit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 18)
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus (Evangelium secundum Marcum 11, 20)