Encontrados 593 resultados para: mel

  • et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)

  • concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech (Liber Iudicum 8, 31)

  • abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suæ et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suæ dicens (Liber Iudicum 9, 1)

  • loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum (Liber Iudicum 9, 2)

  • locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)

  • congregati sunt autem omnes viri Sychem et universæ familiæ urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech juxta quercum quæ stabat in Sychem (Liber Iudicum 9, 6)

  • nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo ejus et reddidistis vicem beneficiis ejus qui pugnavit pro vobis (Liber Iudicum 9, 16)

  • qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sychem eo quod frater vester sit (Liber Iudicum 9, 18)

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo ejus hodie lætamini in Abimelech et ille lætetur in vobis (Liber Iudicum 9, 19)

  • sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech (Liber Iudicum 9, 20)

  • quæ cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui (Liber Iudicum 9, 21)

  • regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis (Liber Iudicum 9, 22)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina