Encontrados 12 resultados para: nequitiæ

  • veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiæ in habitaculis eorum in medio eorum (Liber Psalmorum 54, 16)

  • quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius (Liber Proverbiorum 26, 25)

  • ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua (Liber Sapientiae 4, 6)

  • hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent scivit justum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit (Liber Sapientiae 10, 5)

  • cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)

  • et non est sapientia nequitiæ disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia (Liber Ecclesiasticus 19, 19)

  • multi non causa nequitiæ non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt (Liber Ecclesiasticus 29, 10)

  • in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiæ illius verum est (Liber Ecclesiasticus 31, 29)

  • omnes nequitiæ eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes (Prophetia Osee 9, 15)

  • furta avaritiæ nequitiæ dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia (Evangelium secundum Marcum 7, 22)

  • itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ sed in azymis sinceritatis et veritatis (Epistula I ad Corinthios 5, 8)

  • quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiæ in cælestibus (Epistula ad Ephesios 6, 12)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina