Encontrados 68 resultados para: nubes

  • quia hæc dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis (Liber Isaiae 18, 4)

  • rorate cæli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul ego Dominus creavi eum (Liber Isaiae 45, 8)

  • qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbæ ad fenestras suas (Liber Isaiae 60, 8)

  • ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus ejus velociores aquilis equi illius væ nobis quoniam vastati sumus (Liber Ieremiae 4, 13)

  • curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus et elevatum est usque ad nubes (Liber Ieremiae 51, 9)

  • dante eo vocem multiplicantur aquæ in cælo qui levat nubes ab extremo terræ fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis (Liber Ieremiae 51, 16)

  • et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis (Liber Baruch 6, 61)

  • et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu ejus et de medio ejus quasi species electri id est de medio ignis (Prophetia Ezechielis 1, 4)

  • cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius (Prophetia Ezechielis 10, 3)

  • et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum (Prophetia Ezechielis 38, 9)

  • et ascendes super populum meum Israël quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog (Prophetia Ezechielis 38, 16)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina