Encontrados 50 resultados para: obtulerunt

  • quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quæ gignit humus decimas obtulerunt (Liber II Paralipomenon 31, 5)

  • sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos (Liber II Paralipomenon 31, 6)

  • duces quoque ejus sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Jehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos (Liber II Paralipomenon 35, 8)

  • universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in jumentis in supellectili exceptis his quæ sponte obtulerunt (Liber Esdrae 1, 6)

  • et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo (Liber Esdrae 2, 68)

  • conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere (Liber Esdrae 3, 3)

  • et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim juxta numerum tribuum Israël (Liber Esdrae 6, 17)

  • et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)

  • sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)

  • benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem (Liber Nehemiae 11, 2)

  • et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)

  • et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 53)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina